PLOTAE Muraenae

PLOTAE Muraenae
PLOTAE Muraenae
Graece πλωταὶ antiquitus, postea ἐξορμιςτῶνες Laine Flutae, ex edentularum genere fuêre, et ex Siculo gurgite ubi capiebantur optimae, Procerum Romanorum vivariis inferebantur Macrob. l. 3. c. 15. Accersebantur autem muraenae ad piscinas nostraeurbis ab usque freto Siculo, illic enim optimae esse creduntur, tam hercules quam anguillae, et utraeque ex illo locô Graece πλωταὶ vocantur, Latine flutae, quod in summo supernantes aequore, Sole torrefactae, curvare se posse et in aquam mergere desinunt, atque ita faciles
captusunt. Praevirium nempeimbecillitate, ubi cutem Sole torrefecerunt, pessum redire amplius non possunt, nec fundum maris repetere, sed in summo mari, velut exanimes, feruntur. Qua de causâ et ἐξορμιςτῶνες postmodum Graecis dictae, quam vocem Latinam fecit Cassiodorus, mox laudandus. Ε᾿ξορμίζεςθαι enim dicuntur, quioram solvunt et altum capessunt, ut navigent; sicut contra ὁρμίζονται naves, quae stantin portu. Eâdem ratione πλωταὶ etc. Videplura supra, ubi de Muraenis, nec non voce Myrus. Ita autem Cassiodori locus habet: Exormiston quoque inter pisces regium genus, compar muraenis corpore, colore distans, naribus setosis, colostreâ delicatudine praeditum, oleosô ac suavi liquore coagulatum, appetibis grataque pinguedo, cum spumis fluctuantibus inter aeris confinia coeperit enatare, nescit ad cubilia redire, quae deserit: credo, aut immemor reversionis, aut teneritudine summâ mollitus nequit undis elevantibus contrariâ obluctatione demergere: fertur velut corpus exanime, nullis nisibus periculum, nullâ arte devitans et hinc viribus destitutus, redire non creditur, quita nec fugere posse sentitur. Hic plane tantae dulcedinis esse dignoscitur, ut ei nemo piscium comparetur etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”